- JAPETUS
- JAPETUSCaeli, sive Titanis et Terrae fil. (ut inquit Hesiod.) vir quidam potens apud Thessalos, sed protervi ingenii, magisque siliorum, quam suâ virtute clarus. Ferunt hunc Asiam Nympham uxorem duxisse; et ex ea Hesperum, Atlantem, Epimetheum et Prometheum suscepisse. Hic Gigas erat procerissimae staturae, de quo passim poetae. Virg. Georg. l. 1. v. 279. Iapetum autem,i. e. Iaphetum Graeci generis sui auctorem esse agnoscunt, nec putant Iapeto quicquam esse antiquius. Unde est, quod decrepiti et deliri senes per convitium Iapeti vocabantur. Hesych. Ι᾿απετος ἐπὶ διασυρμῷ πρεοβύτερος, ἀρχαῖος, (ita lege, non ἀρχηγός) idque ex Suida, apud quem Iapetus ὄνομα κύριον, λῆρος, μωρὸς, ἀρχαῖος, Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.